Naslovnica

De ciuitatum duarum, quarum Dei una, saeculi huius est altera, in qua est, quantum ad hominum genus pertinet, etiam ista peregrina, exortu et procursu et debitis finibus me scripturum esse promisi, cum prius inimicos ciuitatis Dei, qui conditori eius Christo deos suos praeferunt et liuore sibi perniciosissimo atrociter inuident Christianis, quantum me adiuuaret eius gratia, refellissem, quod uoluminibus decem prioribus feci.